Latin
176
Melanchthon, Liber de anima 176
Unproofread scanNot analysed yet
Nec aliam caussam quaeri opus est cur intrò calor reuocetur, nisi quia llecesse fuit hunc ordinem nutritioni seruire, &in hoc ipso interuallo cor &cerebrum refici. Quare &intrò calor reuocatur, &foris ocium est. Adiuuat autem reuocationem caloris, &ipse defluxus vaporum liquescentium ex cerebro, qui cum ambiunt calorem cordis, densiorem efficiunt. Ac reuocari calorem manifestum est. Nam in somno corpora pluribus tegumentis indigent. Et HipPocrates inquit, τὸ αιμα σ ὑπνῳ ἔισω μᾶλλον θεύ, 4. De causis finalibus non est obscura doctrina. Sentiunt etiam indocti manifesta &ingentia boneficia somni, Praecipuae potentiae humani corpolis &earum organa somno iuuantur. Virtus nuNitiua sine auxilio somni, coctionem non potest Perficere. Ac insomniam tetra &exitiosa crudisequitur. Denr Deinde cor fieri languidius necesse est, cùm neque rectè nutriatur, neque gignere copiam spirituum conuenientem poßit, dißipato calore. Cerebri verò &neruorum virtus celeriter penitus extinguitur, nisi somno foueatur. Nam& nutrimento &rigatione, &quiete cerebrum insiget. Et languefacto cerebro, &deficientibus spis ritibus, neruorum debilitatem sequi necesse est. Sicut Hippocrates inquit, vigilias immoderatas afferre spasmos &desipientiam, ἐπὶ ἄγρυπτε σπασμος καὶ πτραφροσωη.