Latin
192
Melanchthon, Liber de anima 192
Unproofread scanNot analysed yet
ossa Ilse, panniculi, πλευρὰ, ligamonta, ex craßiore seminis parte, simul pars subtilißima seminis, &ple na optimi spiritus, quasi colata &expressa ex crassiore massa, sursum pellitur in ampullam tertiam, vt inde cerebrum formetur, &ex cerebro nerui. Quanquam autem huius mirandae aedificationis ratio non potest reddi, tamen ipsa machina humani corporis liligentißimè aspicienda est, &considerandum, quae pars ex qua materia, &ad quos vsus condita sit. Quid mirabilius est, quàm cerebrum &neruos, motus ac sensuum instrumenta totumque illud domicilium cognitionis &sapientiae, maximè cognatum esse semini, &ex ea materia proximè oriri? Vt igitur cerebrum simile est coelesti naturae, quia lucis capax est: Ita semen est quiddam cognatum coelesti naturae, quo vt homines singulari reuerentia vterentur, Deus metas nobis circundedit ne temerè effundatur, &vt certò sciamus ordinem in ta re ab ipso sancitum esse, horribilibus poenis iudictum &iram suam declarat. Tempora foetus variè discernuntur, ac masculi quidem citius absoluuntur quàm foemellae, quia in masculis calor vehementior est, &eodem genere llij citius, alij tardius maturescunt. Primis sex diebus bulliente semine, fiunt ambullae, &velut quaedam oui species existit. Haec londum appellatur foetus, sed γoνὴ, id est. semen. Deinde nouem diebus attrahitur sanguis, ea quo paulatim Epar &Cor fiunt, ita vt post dluodes cim dies iam discerni poßit delineatio epatis, corilis &cerebri. Iam igitur foecus nominatur.