Latin
193
Melanchthon, Liber de anima 193
Unproofread scanNot analysed yet
Et graca appellatione ἔμβρυορ, id est, pullulans seu germis ans: ἔμβρυον quasi ἔσω ὀρύον, id est, intus ii vtero germinans, à βρύω, quod est pullulo, germinos scaturio, πκγάθω, ἀναβλύθω Postea octodecim diebus membra caetera formantur &distinguuntur, seu vt venustißimè n quit Hippocrates, ramos exerit foetus. Hos dies si collegeris, inuenies dies as? Tuit enim formatis &distinctis membris viuere: iam foetus incipit, quia sentit. Ideoque aiunt, Animas in seri pueris circiter 45. diem, &tunc non solùm ἐμβρυον, sed etiam infantem nominant, Nondum tamen propter imbecillitatem mouetur. Sed Hippocrates regulam hanc tradit: Dies à conceptione a formationem duplicati, indicant diem motus. Pol stea triplicati dies motus, indicant diem edendi partus. Vt si foetus formatus est 45. dic, mouetiir nonagesimo &editur nono mense. Estque hoc tempus, vsitatißimum, praesertim in maribus, foemella verò decimo mense eduntur. Et de sero partu inquit Hippocrates: Eς δέηνν έλιοι, νὲς πρώτομάλμοον. ρς ἐς τελειότητα, τ. Sic autem editur infans. Cùm iam creiuit, &liore nutrimento indiget, quam quantum &corylb coNlidonibus per vmibilicum attrahit, mouetur matore impetu, adeo vt rumpat panniculos, &quasdam chorij venas. Quare matrix retinere foetum diutius non potest. Cumque iam aperitur matrix, sentit infans aerem ingredientem, quem captans mouetur versus os matricis. Hoc motu ritè partus editur, capite primùm exeunte. Et plorans venit in hanc lucem velut praesagiens calamitates huius vitae, in quam ingreditur. Plorat autem ideo, quia motus ille ac cractatio, non fit sine dolore, &offensione teneri corpusculi.