Latin
TENTIA
Melanchthon, Liber de anima 202
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam autem oculi duo sunt, tamen vnum obiectum non videtur gemnum, quia species ab vtroque oculo coeunt in neruos Opticos, qui iuncti sunt, vt concurrant ibi receptae species: Quare vna res non videtur gemina, nisi cum species non iunguntur. Tunc enim vna res adparet gemina, cum oculi distorti non similiter idem contuentur. Haec ratio extat in Problematis Aristotelis. Quid est sensus Auditus: Est sensus in auribus, percipiens sonos per aerem vel aquam. Quod est obiectum? Sonus. Est autem sonus qualitas orta ex aeris fractione, quae fit collisis duobus duris corporibus, latitudinem aliquam habentibus. Haec fractio perinde in aere spargitur, vt lapillo in aquam contecto videmus gyros ea agitatione proferri. Vt autem in angustis fontibus circuli illi, cum cito in parietes impingunt, repulsi, geminant circulos, ita reddita fractio in locis tectis, cauernosis, aut laqueatis, aut densioribus syluis, geminat sonos, quae geminatio nominatur Echo. Quod est organum? In formatione oßis Petrosi sunt dito panniculi subtiles &solidi, orti à neruis Auditiuis. Alter panniculus continet &alligat oßiculum simile int cudi. Suprà verò hanc incudem aliud oßicuium est, simile malleo, quod ab alio panniculo sustinetur, si cut chorda tympano intenditur. Cùm hic malleus e sonis impulsus ferit incudem, excitantur ea percussione spiritus in neruis, &fit auditio, id est, perces ptio joni pulsata incude, vt si chordae pulsatae sonos redderent. Illa igitur machina incudis, mallei, cum pantis culis, neruis &spiritibus, sunt organa immediata auditus. Caeterae partes aurium adiuuant praepara tionem.