Latin
TENTIA
Melanchthon, Liber de anima 203
Unproofread scanNot analysed yet
Anfractus colligunt &continent sonos, vt subitò irruentes in organum auditus, aut confundantur, aut laedant organum. Quod est Medium? Medium est aer, qui est duplex. Exterionis quogyri perferuntur ad aures. Interior &cognatus, qui est in ipso foramine oßis Petrosi, qui est mixtus spiritu auditiuo, vt gyrationes illas accipi at, &feriat panniculos &malleolos, Ac inde au rium tinnitus oritur, cum intus vapores aërem ils lum spiritu mixtum turbant. Nec verò tantum in aere fit auditio, sed etiam in aquis, vt constat pisces audire. Sed id medium obscurius est, &ad homines nihil admodum pertinet. Quid est sensus Olfactus? Est sensus in prioribus ventriculis cerebri percipiens odores. Quod est obiectum? Odor, qui est qualitas in halitii exeunte ex