Latin
TENTIA
Melanchthon, Liber de anima 206
Unproofread scanNot analysed yet
Extant apud Plinium &aliae appellationes, quas enarrare difficile est, vt Acuti odoris &ignaui. Interdum graueolens est idem quod foetidum δύσωδερ. Vt foecorem sub humeris nominat Plinius Graueolentiam alarum. Et Virgilius inquit, Aut vbi odor coeni grauis. Apud Graecos aliud est δυσωδες, aliud βαρύοδμον. Nam multa sunt βαρύοδμα, quae non sunt foetida, vt Aloe, folia sambuci, Lilium, Artemisia, dicuntur à Dioscoride, βαρυοθικα, &à Plimo graueolentia, cum tamen non sint foetida. Imò Dioscorides ait, Polium esse βαρύοθμον μετὰ πόσης ἐυωδείας. Et de Cunila seu Origano ina quit Virgilius: Grauiter spirantis copia Thymbrae. Non est autem ingratus ordor Origani, vt constat. Plerunque igitur βαρύοθμον significat non quod foetore, sed quod nimia, &,vt ita dicam, densiore fraSrantia offendit. Haec breuiter de paucis appellationibus dixi, vt in lectione autorum diligentius consideretur earum significatio: Aiunt autem hominibus hebetiorem esse olfactum, quàm canibus &quibusdam alijs animantis bus, quia cerebrum habent copiosius &humidius. Quod est organum olfactus?