Latin
TENTIA
Melanchthon, Liber de anima 205
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt enim sicciora, &,vt ita dicam, vsta, seu torrefacta, vt Libanotis, cui nomen est vulgare Rosmarinus, cuius odor cum sit gratißimus, lingita testatur saporem amarum esse: Vtrunque indicium est, libanocida calidam esse, sicut &Nicander inquit: ἤ συγε καγχρύοεσσαν ἐλῶν περιθαλπέα, ῥῥρετAut tu radicem calidae libanotidos vre, Foecunda in teriti quae gignit canchrye semen. Vt igitur magna temperamentorum varictus est in herbis, floribus, radicibus: ita magna odorum varietas efficitur, &consideratio digna est stulis sis. Species autem duae praecipuè constituuntur. bo nus odor, qui vt in saporibus dulcedo, plus refert aereae naturae, &cum ex partibus suauibus &rectè temperatis, &magis calore coelesti coctis orictur, cerebro gratus est. Contrarius odor bono, nominatur foetor, qui vt stercus humanum ex partibus viciosis &malè torrefactis exhalat, &sua natura venenum est ce rebro. Hae duae species facile agnosci &discesiis possunt. Altera nominatur ἐυίυδ es, altera δυσον δὲς. Adjci Adijciuntur &duae differentiae, sumtae à saporibus, vt Acris odor, qualis citrini, aliij, cepae, Et Acidus, qualis est Aceti.