Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 222
Unproofread scanNot analysed yet
Dolor verò est neruorum seu pelliculae nerueae loesio, aut laceratio, quae fit ab obiecto non conueniente. Vt cum ignis vrit partem corporis. Est autem Vt tactus ita delectationis &doloris organum, pellicula neruea intexta corpori. fitque dolor acrior, cum Psi nerui proximè laeduntur, vt fit in spasmis, aut cruciatibus, quae fiunt, cum calculi distenduns Penas &neruos. Vt autem sensus per sese agunt naturaliter, Oculus imeolumis apertus obiectum oblatum iusto interuallo, non potest non videre: Ita in neruis naturaliter fit delectatio aut dolor. Nec caussa est alia quaerenda, sed sciendum est, ad haec officia neruos conditos esse, vt sint instrumenta sensus &motus &afficiantur delectatione &dolore. Haec naturae proprietate considerata, satis Perspicuum fit, non omnes dolores aut delectationes oriri à cogitatione, aut tolli cogitatione posse vt Stoici fingunt, quorum errores de affectibus postea refutabimus. Sunt igitur alij quidam gradus appetitionum, qui non fiunt per contactum, sed sequuntur cogitationem, &propriè sunt in corde, ac nominantur Affectus.