Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 223
Unproofread scanNot analysed yet
Hos discerni oportet ab alijs gradibus, qui sunt in ventriculo, aut in neruis in reliquo corpore, videlicet à delectatione &à dolore. Est &diligentia digna eruditis, considerart subiecta seu loca, in quibus propriè &verè sunt singula genera. Nec decipiantur Poetarum aut Platonis sermonibus, qui amorem in Epate collocarunt, vt allegoriam de Tytio interpretantur, cuius cùm Epar dicant lacerari à Vulturibus, propterea quòd amauerat Latonam, aiunt significari, in Epate sedem esse Amoris, vt Lucretius inquit libro tertio: Sed Tytius nobis hic est, in amore iacentem Quem volucres lacerant, Et Theocritus in Adonide inquit, de Osculo: τοσοῦτον με είλάσον, ὅσον ζώττὸ ρίλαμαν ψυχῆς ἐς ἐμὸν στομα κὶ εις ἐμὸν Ἀχρις ἀπὸ ὔπαρ, Πινεῦμα τεὸν ῥεύσει, τὸ δὲ σοῦ γλυκύφίλτρον ἀμελξω Tantisper da suauiolum, dum basia viuunt.