Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 225
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo autem haec ata ordinata sunt, Pt agnoscamus &esse Deum, &sapientem, iustum iudio eudicem, &vindicem esse, &vt sciamus, nosime ginem Dei esse, &eum imitari debere. Ad hanc considerationem Dei &politicae gie bernationis deducendi sunt homines, cum caussas vecunque considerare student, quare affectus in nolis conditi sint. Non agnoscitur Deus à coelo, à terra, à plantis, &pecudibus, etiamsi ei obediunt. Sed angelos &homines ita condidit, vt velit se ab eis agnosci. Fecit igitur eos naturas intelligentes; &attribuit normas iudicij, certas noticias. Sicut magistratui leges tradit. Nec verò legum vtilitas est set, nisi magistratus protegeret recta facientes, &contraria facientes tolleret. Ita vult Deus in ipso homine esse affectus tanquam executores noticias rum, vult laetari corda, cum noticijs recta praecipientibus obtemperamus. Voluit ita viuere &conse uari hanc naturam, laetantem agnitione Dei, &a quiescentem in Deo. Rursus etiam vult in cordibus nostris vuidices esse ingentes motus, qui coherceant nos, &puniant facta contra legem. Vult esse flammas ira &doloris, quae destruant naturam, postquam non congruit ad sapientiam &normam diuinam. Ita Cain, Saul, Iudas &similes destruuntur tra &dolore post scelera. Vt igitur noticiarum seu legum executores in nobis essent, affectum ignes nobis infici sunt. Huius caussae consideratio vtilis est &deds it nos ad archetypum, &postea multa monet ac ordipe ordine affectuum, quem conditor instituit, &de confusione ordinis, quae postea sequuta est. Ac studiosi diligenter haec initia de caußis affectuum, &de collatione ad Deum &ad imperia considerent. Nunc addo partitionem. Affectuum alij naturam iuuant, alij destruunt.