Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 226
Unproofread scanNot analysed yet
Tuuantes naturam, vt laeticia, spes, amor, oriuntur à noticia monstrante quiddam boni siue sit toti homini bonum siue parti, &siue erret noticia, siue rectè iudicet: Vt laetatur Augustus audita fana victoriae, etiam falsa. Affectus autem destruentes naturam, vt Tristicia, Metus. Ira, Odium, oriuntur à noticia monstrante quiddam mali, siue sit toti homini malum, siue parti, &siue erret noticia, siue rectè iudicet. t, Solon moestus est audita fama de morte filij, quanquam falsa. Noticiae enim antecedunt affectibus, vt dictum est, &obiecta monstrant. Quid autem nominetur Bonum, quid malum, infra dicemus, &alibi in Ethicis recitatur. Nunc vteunque specierùm vocabula declarabimus. Laeticia est motus, quo cor acquiescit in bono praesenti, &est dilatatio, qua cor velut accipit intra sese, &lectitur obiectum, vt amans laecatur amplectens puellam, eamque velut adiungere cordi, &intra eor accipere conatur. Nec verbis descriptionem illustriorem tradere possum, sed sensu discernitur laeticia à moesticia. Et discrimen esse Deus voluit, vt antea dixi, vt alijs rebus iuuari naturam, alijs puniri &destru sciremus. Ac de laeticia consideretur caussa.