Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 228
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea sensus fit acrior, quia subtiles nerui à cerebro deducti sunt in corpus cordis, qui addunt delectationem laeticiae, &acerrimos dolores tristiciae. Augetur dolor ex vicinarum partium constrictione. Ideo autem hi praecipui &acerrimi motus sunt attributi cordi, qui sunt aut vitae conseruatio, aut destructio, quia in corde initium est vitae, &fortaßis cor sedes &domicilium est animae. Spes est motus, quo cor futurum bonum appetit, seque ad illud accipiendum, vt ita dicam, aperit ac Praeparat. Estque similis motus laeticiae, quae quidem &spei permixta est. Timor, est motus, quo cor constringitur, tarsuam fugiens futurum malum. Estque similis motus tristiciae, quae &timori permixta est. Amor, est motus, quo cor appetit aliquod seu Verè bonum, seu quod videtur bonum idque quasi attrahere gestit, vt eo potiatur &fruatur. Vicinus affectus est spei, sed ardentior. Ideo describitur quasi attrahens obiectum, incitato corde tanquam ad fruendum ingens bonum. Ira, est mixtus affectus ex tristicia &cupidiquo cor offensiotate vlciscendi.