Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 229
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim motus, nem aliquam auersatur, &simul conatur depellere, aut poena afficere autorem, seu caussam offensio: nis. Ita cum duplex sit obiectum, sunt duo motus, fugere offensionem, &persequi ingenti impetu auis torem. Quare non, vt in metu aut tristicia sanguis ad cor intrò refugit, sed effunditur. Cor enim velut ex castris suis erumpere conatur, &sanguinem &spiritus, tanquam milites emittit ad propulsandum obiectum. Hoc tanto motu incalescit cor, &inflam mat spiritus &sanguinem. Turbantur actiones omnium membrorum propter motum sanguinis &sperituum confusionem, sed praecipuè cerebrum offent ditur, quod instammato &agitato sangume, &afdentibus spiritibus ipsum quoque incalescit, &concutitur motu sanguinis, spirituum, &neruorum, qui ad cor propagati sunt. Ideo vehementem irum comitantur phreneses, vt in Aiace, &interdum Apoplexia. Ad hanc descriptionem congruunt sententiae plurimae scriptorum, Vt Virgilij, Ignescunt irae, &duris dolor oßibus ardet. ignificanter enim describit inflammationem sanguinis &spirituum, ortam ab ingenti motucor. dis. Ira incensa, ardent sanguis &spiritus, qui tre mefaciunt totum corpus, ac ipsa etiam ossa. Sanderbeco, aiunt concipienti flammas indignationum ante praelium, labra scissa esse, &erupisse multum sanguinis. Et versus apud Suidam recitatur: σρύρις σφύρας ἀχιλλεῦ, καὶ μεθύσκα πὰς σρίνας, Quία mira bulliente sangume in toto thorace, uitumescit &pulsatur diaphragma, &fiunt turbidi motus, vt hebriys. Odium, est inueterataara, hoc est, habitus ex tra ortus, quo cor auersatur aliquid tanquam malum, idque depellere gestit: &sunt contrarij affeciu amori, ira &odium. Pudor, est vicinus irae.