Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 233
Unproofread scanNot analysed yet
Addenda est etiam doctrina valde vtilis &verè philosophica, de regendis affectibus, quae ca diligentius consideranda est, quia vox diuina inilo vetustißima concione ad Cain inquit: Sub te sit aspetitus tuus, &tu domineris eius, Indidit Deus radios suae sapientiae mentibis humanis, vt discernamus recta &turpia, &cogitemus, qualis sit Deus, videlicet sapiens, verax, bos nus, beneficus, castus, liber, iudex &vindex, &sci mus velle eum, vt creaturae rationales cum ipso congruant. Et quanquam nunc in hac deprauatione hominum, libertas valde impedita est, tamen voluit Deus aliquam libertatem reliquam esse, &vt intelligi poßit, ipsum esse agens liberum, &vt frenum mijci membris, &reprimi affectus poßint. Vt autem haec gubernatio magis fiat perspis cua, intueamur imperia. Nam haec iniitari naturae humanae ordinem debent. Gubernatio in imperijs, duplex est, Altera nominatur δεσποτικὴ, altera πολιτική. Faciliùs autem intelligitur δεσποτικὴ, id est, Herilis, cum videlicet coacti obediunt inferiores, vt cum homo inquietus impeditur carcere, ne timultuetur.