Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 232
Unproofread scanNot analysed yet
Vt ira, quia fit inflammato corde, ciet ardentißimum, humorem, scilicet rubram Bilem, quae effusa, reliquum sangumen inficit, quia alioqui iam à spiritibus irati cordis accensus est, Vt Virgilius libro octauo inquit, loquens de irato Hercule: Hic verò Alcidae furijs exarserat atro Felle dolor. Fel nominat atrum, quia vt affectus ipsi ira &moesticia inter se miscentur, ita vtrinque exaestuant humores, ex felle Rubra bilis, &ex splene Atra bilis Nam in tristicia cor fugiens, attrahit ex splene lentum humorem melancholicum; qui effusus, cum sub costis in sinistro latere confluit, faHycit oppillationes &affert periculosos morbos pochondrios. Nosse autem caussas &organa affectuum &motus humorum in singulis generibus, conducit eò, vt maiore cura &ipsi affectus regant tur, &partes corporis concussae foueantur.