Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 239
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc de altera quaestione dicam An sint omnes effectus suo genere viciosi, vt Stoici finxerunt, &multi infatuati Stoicis deliramentis similia dicunt: Respondeo. Nequaquam omnes affectus suo geneteyiuuis si sunt. Et vt sit illustre discrimen, legem Petquae est sapientia Dei, ®ula omnium actionum &motium, intueamur. Boni affectus sunt suo genere, qui congruunt ad legem Dei, vt, Diligere Deum, timere Deum, diligere natos, parentes, coniugem, fratres, benè meritos, affici misericordia in ca lamitate iustorum, irasci sceleribus, laetari virtute, dolere propter nostra &aliena scelera, laetari iustis rum felicitate. Contrarij vero affectus malisii, qui pugnant cum lege Dei, vt irasci Deo, odisse pu rentes, natos, coniugem, magistratus, amare conmigem alterius iniusto incendio, alienas facultates appetere, vri gloria honestorum, &eis inuidere, sicut Saul vritur gloria Dauidis. Laetari in cala mitate initate iustorum, Sicut Semei laetatur in calamitate Dauidis. Hoc discrimine constituto, intelligi potest, qui affectus suo genere boni sint, qui viciosi. Teneantur autem haec argumenta ad refutandos Storcos. Primum maximè illustre. Lex diuima praecipit res optimas. In lege diuina praecipiuntur multi affectus, dilectio Dei, coniugum, natorum, parentum, &aliorum hominum. Laetari rebus honestis, &dolere propter propria &aliena delicta, &tristes casus suorum. Irasci sceleratis, vt in Psalmo 68. scriptum est, Zelus domus tuae comedit me. Et Psalmo 138. Perfecto odio odi inimicos tuos.