Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 240
Unproofread scanNot analysed yet
Ac nequaquam dubium est, tales motus in Elia, Elisaeo &similes, verißimè accendi à Spiritu sancto. Certißimum est igitur, nequaquam omnes affectus suo genere viciosos esse. Nec difficile esset, hanc sententiam splendidè illustrare, recitatis testimonijs de aeterno Patre, sonante de coelo: Hic est Filius meus dilectus, quo delector. Item, commemoratione de Filio Dei qui laetatur, dolet, irascitur. Et de Spiritu sancto, qui est tanquam flamma diumorum motuum, &accendit motus similes in sanctis, vt expresse dicitur, in cap. S. ad Galatas: Fructus spiritus sunt, dilectio, gaudis um, fides. Et in vita aeterna, cum Deus erit omnia plena in omnibus, certè pectora hominum erunt dilectione Dei &laeticia. Haec verißima arguntn, ta si considerabunt studiosi, simul de voluntate Dei multa piè eogitabunt, &magis abhorrebunt à Stolcis deliramentis. Praeterea nihil à Deo conditum in natura hibminum suo genere malum est.