Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 241
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem lamenin oculis à Deo conditum est: ita cordi insitae junt σοργαὶ diuinitus, &quidem ideo iusitae sunt, vt conimonefactrices de dilectione Dei erga Fi sint &erga nos. Non sunt igitur suo genere vilium, ciosae. Sed obijciat aliquis. Cum alij affectus bon sunt, alij mali, cur de tota natura humana dicitus cap. 8. ad Romanos: Affectus carnis inimicitiaest aduersus Deum. Hic monendi sunt iuniores, vt discernant ver se viciosa, &per accidens viciosa. periss viciosi sunt affectus, qui pugnant cum lege Det, vt appetere alterius coniugem. Viciosa per accit dens sunt, motus conditi à Deo, vt amor coniugis aut sobolis, quia enim aut sunt in non renatis, &prorsus non reguntur fide, dilectione Dei, &timore Dei, denique non reguntur ipso Spiritu sancto, &fiunt viciosi, quia non reguntur ordine: Aut int renatis in hac imbecillitate aliquid contagij reti nent. Caeterùm de dicto Pauli suo loco copiosiorest. plicatio quaeratur.