Latin
265
Melanchthon, Liber de anima 265
Unproofread scanNot analysed yet
bus discrimen, simplex &perspicua haec est explicatio. Oculi incolumes plurimorum intuentes aliquid, pariter id vident. At mentes etiam cum idem quaerunt, tamen non pariter inueniunt. Inuenta pariter intelligere possunt, cum declarantur: vt rationem apparandi pulueris tormentarij, &iaculandi globos inuenire nemo potuit, praeter autorem: Inuentam intelligunt &probant alij artifices. Discernit igitur Aristoteles duo officia intellectus. Sunt enim plura officia intellectus, quàm oculorum, qui tantum accipiunt obiecta singularia, nihil ratiocinantur. At intellectus cum accepit oliecta componit, diuidit, raciocinatur, iudicat. In hac ratiocinatione aliud ex alio inuenit.