Latin
266
Melanchthon, Liber de anima 266
Unproofread scanNot analysed yet
Hic inuentor in ellectus, &tanquam Poëta dicitur Agens, seu rectius faciens. Alterum officium est, postea inuenta intelligere, agnoscere, &tanquam dictata accipere. Ab hoc officio nominatur intellectus Patiens. Vidit Aristo teles, &in omni vita, in artibus, in consilijs publicis &priuatis, in stratagimatibus, in Poëtica, im Eloquentia, alios alijs perspicaciores esse, &inuentione plus valere: Alios inuenta intelligere, &suis cogitationibus anteferre, &Themistocles suadens, V ciues relicta vrbe naues ingrediantur, plus valet intellectu faciente, quam alij, sed caeteri intelligunt tonsilium, &approbant. Hannibal interclusus à Fabio, mira arte patefecit sibi exitum. Boum cornibus alligauit sarmenta incensa, vt exercitui Romano terrorem obijcerent. Id non venisset cuilibet in mentem, etiamsi inuentum caeteri intelligunt &probant. Cùm Alexandro in aditu Asiae nunciaretur, sudasse Orphei statuam, idque videretur quibusdam triste omen: Alexander contra inquit, placere sibi ,facturum se magnum laborem Poëtis. Huius vrbanitatem intelligebant caeteri, qui tamen . n diu quaerentes non inuenissent. Cum autem ingens decus sit in omni vita, Recta inuentio seu consilij, seu doctrinae, &maximas res gubernet, meritò amplißimis laudibus Aristoteles hunc inuentorem intellectum ornat. Vt lumen oculos adiuuat: ita ait intellectum patientem ab inuentore adiuuari. Necesse est enim nos aut inuenire ipsos consilia, aut aliorum inuentis, tanquam dictatis, vti.