Latin
274
Melanchthon, Liber de anima 274
Unproofread scanNot analysed yet
Et assensionis caussa sit autoritas diuina, qua hae sententiae nobis traditae sunt, &confirmatae illustribus testimonijs, vt resuscitatione mortuorum, et alijs. Mens igitur cogitans tur hae sententiae immotae sint, intueatur autorem Deum, qui se sic agnosci &inuocari vult, sicut se patefecit. Nec vult nos humana audacia ludere opiionibus de se, vt luserunt Ethnici, aut Philosophi. Haec breuiter recitaui de caußis certitudinis doctrinarum, quia haec consideratio &modum intellectionis illustrat, &ostendit, vnde sit firmitas noticiarum. Necessaria est autem in tota vita hominum haec diligentia, discernendi noticias certas ab incertis: saepe enim accersunt homines sibi &alijs magnas calamitates, cùm assentiuntur falsis aut incertis, quae putant esse vera &firma. Vt, Antonius ex causis non sufficientibus ratiocinatur. se posse toto imperio potiri, quia sit peritior Imperator, quàm Octauius, &habeat exercitus maiores. Non sequitur autem necessaria consequentia, frturum esse victorem eum, qui est peritior, et habet maiores exercitus, quia multa impedimenta etiam cauto duci obijci possunt, &Deus est praecipua caussa guberftans euentus. Tales errores in vita multi sunt, etiam sapientum, &saepe magnarum calamitatum caussa sunt. Haec admonitio in multis dictis proponitur. Vi, Vt, μάταιοι μάταια λογίγονται διὰ ἐπιθυμίας. Et Theognis inquit: πολλάκι τὴν γνώμεν δραπο τῶδιδεαι. Quantum igitur fieri potest, certa quaeramus, ac praecipuè in consilijs vitae sequamur non mam diuinam, &mentes &euentus à Deo regi petamus, sicut saepè praecipit Deus, vt Deut. S. Facito praecepta Domini Dei tui, vt bene sit tibi. OLV TATE. Initio iuniores monendi sunt de vsu vocabili.