Latin
275
Melanchthon, Liber de anima 275
Unproofread scanNot analysed yet
Vetus Latina lingua voluntatem non intelligit potentiam, sed actionem, seu ipsum velle, vt cum dico: In inuido est voluntas nocendi, id est, Inuidus vuli nocere. Sic dicitur: Sic volo, sic iubeo, sit pro ratio: ne voluntas, id est, ipsum velle. Sed in hoc Aristotelico sermone, voluntatem nominamus potentiam, seu vt ita dicam, partem animae intellectiuae appetentem, quae potentia superior est appetitu sensu um. Res ipsa enim ostendit, gradus esse appetitionum, vt sitiens in febribus, appetitu sensuum vall appetit potum, Sed voluntas superior potentiaor stenso periculo, decernit nón esse bibendum. Ita Scit pio decernit praestandam esse continentiam adducta captina nobili, cuius erat excellens forma. Sit igitur haec definitio: Voluntas est potentia apheappetens suprema, &liberè agens monstrato obieto ab intellectu. Actiones eius sunt, velle ac nolle. Et medium iiter haec est, suspendere actionem. Vult autem bona, quae aut sunt aut videntur talia. Fugit mala, quae aut sunt aut videntur talia, vt postea de obiecto plus dicam.