Latin
281
Melanchthon, Liber de anima 281
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc multae sunt in Poëtis dubitationes de prouidentia et reprehensiones Dei, vt illud apud Virgilium: Famamque fouemus inaAc vt in mente sunt tenebrae, ita multo nem. magis voluntas à DEO auersa est, &sicut nauis in Syrtibus agitata diuersis ventis variè iactatur: ita voluntas Vagabunda sine ordine adalia atque alia obiecta ruit. Ideo Paulus inquit: Qui secundum carnem sunt, carnalia sapiunt, videlicet quae recensui. Cato amat virtutem, sed non propter Deum, nec statuit se curae esse Deo, nec diligit De um: Hic gradus obseruandus est, vt discrimen Philosophiae &Euangelij fiat illustrius. Possent aiis tem haec multò copiosius exponi, sed hanc breuem commonefactionem huic Commentario magis congruere iudico. Iam igitur à Scholis Philosophicis discedentes sciamus nobis ad lucem Euangelij vocatis, obiectum esse voluntatis, bonum infinitum &caetera bona suo ordine appetenda. Vocamur enim ad instaura tionem naturae, &proponitur nobis filius Dei, Dominus noster Iesus Christus, crucifixus pro nobis, &resuscitatus, qui affirmat, Deum non esse ociosum, sed verè &horribiliter irasci peccatis, recipere autem in gratiam confugientes ad filium, &exaudire eos, ac liberare.