Latin
282
Melanchthon, Liber de anima 282
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc Euangelij vocem cum audimus, &fide amplectimur, ipse filius Dei λόγος aeterni Patris, accendit lucem in mentibus nostris, &Spiritu suo sancto corda inflammat, vt in Deo acquiescant &laetentur, diligant eum, &obedire ei incipiant, petant se ab ipso regi, &rursus fiant templum Dei. Nec sumus Stoici, dicimus enim res conditas à Deo honas esse, vitam, cibum, potum, coniugem, politicam societatem, sed ordine haec expetenda esse, &nequaquam anteponenda Dei voluntati. Babylas senex, Episcopus Antiochenus amat vitam, coniugem filios. Et cum octogesimum annum egressus erat, ne quis iuuenili audacia eum sibi periculum attraxisse existimet, &tamen confeßionem Euangelij antefert suae &filiorum vitae. Stant grandaeui parentes, nec tantum spectatores sunt necis filiorum, sed etiam confirmant eos in agone. Deinde tribus adolescentibus filijs interfectis in conspectu parentum, senex pater trucidatur: Mater superstes, mariti &filiorum corpora collocat in sepulchra. Talia exempla nobis obiectorum gradus ostendunt. Sed vnde oritur tanta morum atque actionum confusio? Dauid rapit alterius coniugem, quanqua videt &intelligit facti turpitudinem. Hoc ita fit. Dißimilia obiecta cordi &voluntati offeruntur, Ratio, monstrat voluntati turpitudinem, Sed cor incensum amore, qui est violentus, rapit secum voluntatem, ne recto iudicio obtemperet. Nam voluntas etsi aliquo modo libera est, &certè posset Locomotiuae imperare, ne attingeret alienam, tamen, vt fomes, facile accipit cordis incendia. Nunc igis tur qualis sit libertas, dicendum est.