Latin
LIBERO
Melanchthon, Liber de anima 283
Unproofread scanNot analysed yet
LIBERO ARBITRIO. In Dialecticis vocabula neceßitatis, contingentiae, &libertatis declarantur. Inde sumantur enarrationes horum vocabulorum, quas profectò scire necesse est. Nunc tantum hoc dicam, Libertatem in diuina voluntate, &in creaturis rationalibus, Angelis &hominibus, esse facultatem voluntatis, quae poßit agere, ac non agere, aut sic, aut aliter agere. Sunt autem discrimina magna in Deo, beatis, &hominibus in hac vita, quae alibi copiosius explicantur. Est igitur dißimilis modus agendi, quàm agit ignis, qui necessariò calefacit admota corpora; nec potest suspendere actionem, nec potest aliter agere. Primum autem constituendum est, certißimum esse, Deum, etsi bonus est immutabiliter, tamen esse agens liberrimum, &omnia quae condidit, &quae agrt extra se, liberrima voluntate condidisse, &agere, iuxta dictum Psalmi: Omnia quaecunque voluit, fecit.