Latin
BONCVPISCENTIAE
Melanchthon, Liber de anima 295-2
Unproofread scanNot analysed yet
illos homines ingeniosos exercuit. Maior verißima est, quia peccatum est horribilis destructio, non est quiddam gignens hominem. Minor igitur planè neganda est. Nam concupiscentia, quae est ἀταξία, &deprauatio substantiae conditae, nequaquam gig. nit, sed substantia creata à Deo gignit, quatenus reliquum est opus Dei, non prorsus extinctum, vt hebetes oculi vident, non quatenus sunt imbecilles, sed quatenus oculi natura reliqua est. In languido ventriculo fit concoctio cibi, non quatenus ventriculus est frigefactus, sed quatenus est in eo reliquus calor natiuus.