Latin
BONCVPISCENTIAE
Melanchthon, Liber de anima 296
Unproofread scanNot analysed yet
Ac multa similia argumenta ex hoc exemplo iudicari possunt, quae Dialectici explicant in fallacia accidentis. Vt: Omnes affectus in hac imbecilli natura sunt viciosi. Amor filij in Abraham est affectus. Igitur est viciosus. Fallacia est Accidentis. Στοργὴ à Deo condita est suo genere bona, &imago amoris in Deo erga filium &erga nos. Sed in nobis ad naturale bonum accedit ἀταξία, quae tamen in renatis aliquo modo corrigitur. Non igitur abijcienda est σOργη, sed ordine regenda, scilicet amore DeiHanc breuem commonefactionem addidi, quia ostendit viam similes cauillationes fanaticorum &superstitiosorum hominum explicandi.