Latin
ACCIDEI
Melanchthon, Liber de anima 297-2
Unproofread scanNot analysed yet
modemouemur, vt magis in vnam partem inclinemus, quam in aliam, &tamen suspensa sit assensio seis asseueratio. Vt, opinio est futuros esse imbres, cum in ipsis piscibus ad Iouem, Venerem &Mercurium acceßit Luna. Est enim probabilis ratio ex harum stellarum naturis sumta, Sed interdum hae propiores caussae impediuntur alijs praecedentibus caußis potentioribus, Ideo asseueratio suspenditur. Opinio est, Atticum fore constantem &perpetuum amitùm Ciceronis. Est enim probabilis ratio, quia vterque est honestus &sapiens, &tuentur amicitiam Vertutis caussa, Sed tamen asseueratio suspenditur, quia animi hominum sunt mutabiles.