Latin
ACCIDEI
Melanchthon, Liber de anima 298
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo inquit Poëta: Omnia vertuntur, certè vertuntur amores. Et Plato inquit: φύσει ἐυμετάβολον ζῶον φίλος Fides est noticia, qua assentimur dicto sine dubitatione, victi testimonijs vel autoritate: Vt credimus consentientibus testimonijs historicorum, Octauium Augustum Romae post Iulium Caesarem gubernasse Romanum Imperium. In Prophetico &Apostolico sermone fides significat non solum assentiri historijs, sed etiam promißionibus diuis nis. Et huic assensioni respondent in voluntate fiducia &laeticia, qua acquiescit voluntas in Deo, re bona oblata in promißione, vt acquieuit animus Gedeonis, cum ei promissa esset victoria. Ideo in descriptione fidei sic dicitur: Fides est expectatio rerum sperandarum, id est, fiducia, quae m titur promißione. Caetera vocabula habituum declarantur in sexto Ethicorum, &in Dialecticis. Haec enimeo tantum recito, vt iuniores discernant potenttam cognoscentem, &potentiam appetentem, &diuersavtriusque accidentia. De noticijs naturalibus etiam sciant, has à Deo insitas esse mentibus humanis, vt sint testimonia de ipso, &sint rectrices vitae, &semina artium, quae sunt vitae necessariae. Ita ab animae agnitione sunt initia artium.