Latin
ACCIDEI
Melanchthon, Liber de anima 299
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem aliae noticiae naturales θεωρύτικαὶ, quae gubernant cognitionem, vnde oriuntur Arithmetica, Geometria, &pleraeque aliae doctrinae. Aliae sunt πρακταικαὶ, quae gubernant actiones, vnde leges de moribus, &de gubere natione cmili oriuntur, vt de principijs copiosiis dicitur in Dialecticis. In voluntate seu potentia appetente sunt hec quatuor, Inclinationes innatae, Actiones, Habitus &Affectus. Sunt autem dißimiles inclinationes innatae, plurimae sunt viciosae in hac misera natus ra, vt auersio à Deo, amor nostri inordinatus &c. aliquae sunt suo genere bonae, vt σοργαι καὶ ἀρέται φυσικὰὰ, quae sunt semma virtutum ciuilium, vt in Aristide, Scipione, inclinatio ad iusticiam ciuilem, &ad beneficentiam. Actiones propriae voluntatis sunt, velle, nolle, suspendere actionem, imi perare potentiae Locomotiuae. Frequentes actiones similes pariunt habitus, id est, firmos impetus, quibus constantius eadem appetit aut fugit voluntas. Hi habitus nominantur virtutes, qut vicia. Horum descriptiones, partitiones &discrimina, sumantur ex doctrina de Moribus, quae ex agnitione animae tanquam ex fonte oritur, quod considerare vtile est.