Latin
DE IMAGINE DEI
Melanchthon, Liber de anima 304
Unproofread scanNot analysed yet
Et in hac sua imagine Deus habitabat daturus vitam sine morte, &laetitiam perpetuam, si homo non excußisset Deum rectorem. Sic loquitur Paulus de imagine, cum inquit ad Ephesios, Induite nouum hominem, qui secundum Deum creatus est, in iusticia &sanctitate vera. Ita vetustas loquitur de imagine, vt nominet imaginem non tantum potentias animae, vt Augustinus, sed tales potentias, in quibus luceat Dei noticia, &quae congruant cum Deo, &sint domicilium Dei, Augustinus hoc modo accommodat potentias. In homme haec tria praecipua sunt: Mens gignens cogitationem. Cogitatio, quae est imago rei cogitatae, &Voluntas, in qua sunt laeticia &amor. His potentijs aliquo modo discrimina personarum significari inquit, Patrem aeternum significat mens gignens rogitationem. Imago formata cogitatione in nobis, significat Filium: Voluntas Spiritum sanctum. Nam Pater aeternus intuens se &cogitans, gignit Verbum, quod est imago aeterni Patris, quae est Filius Dei, qui dicitur &λόγος &ἐικὼν aeterni Patris. Spiritus sanctus est substantialis amor &laeticia, procedens ab aeterno Patrè et Filio. Id congruit ad voluntatem, &ad spiritus in corde, qui sunt flammae &instrumenta motuum. Etsi autem verum est, etiam has potentias ideo sic conditas esse, vt multa nos doceant de Deo, &nunc quoq, etsi natura humana languefacta est, multa perspicua testimonia de Deo &de prouidentia, sumi ab anima, &à noticia legis insita nobis, &à conscientiae terroribus possunt: tamen anima sine luce Dei, est corrupta Imago. Iam hic vtrunque consideretur. Amor Deni ergi nos, &nostra calamitas secuta peccatum. Non casu ex Atomis, confluxit haec hominum natura.