Latin
DE IMAGINE DEI
Melanchthon, Liber de anima 305
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt enim manifesta testimonia de Deo, radij sapientiae Dei in nobis adhuc lucentes, noticiae de Deo, &immotum discrimen honestorum &turpium. Quantus autem amor est in Deo erga genus humanum, quòd transfudit in nos in fabricatione ea bona, quae mipso sunt optima, scilicet, naturam capacem sapi entiae &iusticiae, deinde radios suae sapientiae, &iusticiam cum eo congruentem, libertatem electionis, vitam &laeticiam perpetuam. Et haec bonaita nobis attribuit, vt ipse simul voluerit in nobis hiae bitare, augere sapientiam, &suis motibus nos regere. Quid potest cogitari maius? Nunc verò quàm dißimiles sumus huic prime fabricationi? Mens plena est caliginis &dubita tionum de Deo. In voluntate &corde sunt multi plices flaminae errantium cupiditatum, &pugnantium cum Deo, iniusti amores, &iniusta odia. His flammis incitantur alij ad confusiones libiditum, alij ad caedes, alij ad alia scelera. Imò diaboli insiliunt in impiorum pectora, &impellunt multos, vt faciant horrendas dißipationes in genere humano, ac vastationes infinitas. Haec tanta mala aspiciamus, &veris gemitibus deploremus.