Latin
TATE ANIMAE
Melanchthon, Liber de anima 309
Unproofread scanNot analysed yet
Et adiungamus ad hoc exemplum, doctrinam, in qua plenißimè affirmat ipse, redditurum se esse vitam in corporibus omnibus hominibus post mortem, &eos qui in hac mortali vita ad Deum conuersi fuerunt, in omni aeternitate deinceps in coelesti Ecclesia ita victuros esse, vt Deum coràm intueamur, &fruantur eius sapientia, iusticia, &laeticia, &vicißim eum grati celebrent. Sed eius Ecclesiae coelestis nemo ciuis erit, nisc prius in hac mortali vita ciuis fuerit huius Ecclesiae, in qua sonat vox Euangelij, &conuersus fuerit ad Deum, antequam ex hac vita discederet. Tunc enim tradet filius Dei regnùm Patri id est, adducet ad aeternum Patrem, omnes conuersus; ostendet eis aeternum Patrem, quia collectio Ecclesiae in hac vita fit per filium Mediatorem, qui conseruat ministerium Euangelij, &cum voce Euangelij effundit in corda credentium Spiritum sanctum, &simul interea est Sacerdos &deprecator aßiduus pro Ecclesia. Postea verò post resurrectionem, non tantum per vocem Euangelij agnoscemus Deum, sed coràm intuebimur eum, cum erit omnia in omnibus. De hac dißimilitudine regui filij Dei, ®ni Patris, loquitur Paulus: Tunc verò reuocatis ex morte omnibus ad iudicium, ab ijcientur in horrendos &aeternos cruciatus omnes Diaboli &omnes homines, qui non conuersi sunt prius ad Deum. Haec doctrina patefacta à Deo certis testimonijs, propria est Ecclesiae, &semper inde vsqu à primis patribus in Ecclesia sonat, vt concio Henoch recitatur in Epistola Iudae. ἰδο ἤλθε κύριος ἐν ἀγίαις μυρίασιν αὐτοῦ, ποιῆσαι κρισιν ὰπάυε των, καὶ δὲ ελέγξαι πάντας τους ἀσεβεῖς, πφὶ πάντωντιν ἔργων ἀσεβείας αὐτῶν.