Latin
TATE ANIMAE
Melanchthon, Liber de anima 308
Unproofread scanNot analysed yet
TATE ANIMAE humanae. Illustre testimonium est de vita perpetua, secutura post hanc mortalem vitam, quod Filius Dei dominus noster Iesus Christus, crucifixus &mortuus, postea reuixit. Et ne spectrum existimaretur, familiaritate quadraguita dierum ostendit Apostolis, &alijs multis, se verè reuixisse, &rursus verè copulatam esse animam suo corpori. in quo antea vixerat. Ac vt pluribus exemplis fides confirmaretur, simul &alijs multis, qui mortui fuerant, vita in corporibus reddita est. Et consentaneum est, praecipuè primos parentes, Adam, Heuam, Seth, Nohe, Sem, Abraham, Isaac, Iacob, Ioseph, &multos similes, fuisse comites illius triumphi Christi, ac saepe Heuam &alias matronas aßidentes apud Mariam &sororem eius, narrasse siti temporis certamina, &mirandas liberationes. Intueamur igitur Christum in hac Apostolorum consuetudine, postquam ex morte reuixit, dulcißimè cum eis colloquentem, &testimonium de sua vita ostendentem, ac multa docentem.