Latin
TATE ANIMAE
Melanchthon, Liber de anima 312
Unproofread scanNot analysed yet
Cum conticuisset tota Ecclesia, cum Apostoli dilapsi essent, hic concionatur, hunc socium supplicij regnaturum esse, &redditurum esse hominibus vitam perpetuam. Inuocat eum tanquam Dominum, per quem placatus sit Deus, &vitae instauratorem, Addit &alium cultum maximè necessarium in Ecclesia, defendit gloriam filij Dei, aduersus maledicum latronem. Admonet igitur pios haec imago de multis rebus. Nam &pij omnes, se ipsos in hac furca pendere existiment. Propter peccata sumus coniecti in mortem &varias calamitates, Nec liberari aliter possumus, nisi per hunc filium Dei. Hunc fide inuocemus, doceamus alios de eius beneficijs, propugnemus eius gloriam aduersus maledicos. Hos cultus quamuis semiuiui ac lacerati praestemus, vt singulis &ipse dicat: Hodie mecum eris in Paradiso. Tantae res cùm in illo colloquio agantur &significentur, infigamus hoc dictum animis, &autoritatem eius grauißimam esse ducamus, quod quidem satis perspicuè testatur, animam hominis esse spiritum separabilem ac superstitem. Non enim vnà conuersari posset, si anima tantùm esset κρασῖς, aut halitus dißipatus.