Latin
TATE ANIMAE
Melanchthon, Liber de anima 313
Unproofread scanNot analysed yet
Apud Lucam recitatur historia de Lazaro in sinu Abrahae, in qua etsi figurate nominantur sitis, digiti, lingua, tamen summa narrationis haud dubiè historica est. Et Petrus inquit, Christi mortui spiritum conm cionatum esse spiritibus ii carcere. Ergo sentit animas esse spiritus superstites. Expreßè etiam scriptum est, Christum cum Mose collocutum esse, cum tamen narratio in Deuteronomio dicat, Mosen mortuum &sepultum esse. Et Paulus inquit, Cil pio dissolui, &esse cum Christo. Et Domutus refutans Zadducaeos, inquit: Deus est Deus viuorum: Cùm igitur sit Deus Abrahae, viuere eum affirmat, quod quomodò velit aliquis simpliciter interpretari, non video, nisi fateatur animam esse spiritum separabilem &superstitem. Haec simpliciora sunt, &pijs mentibus vtilia. Philosophi nihil dixerunt de restitutione corporum, quam vox diuina planißimè patefecit: sed si qui existimant, post mortem aliam vitam secutis ram esse, cogitant tantum animas superstites esse, quod vt consentaneum videatur, aiunt, eas oriri à caelicoelesti natura, non ex Elementis.