Latin
TATE ANIMAE
Melanchthon, Liber de anima 314
Unproofread scanNot analysed yet
Et Plato excellentes &heroicas animas, non nimium pollutas contagio corporum, arbitratur tanquam puriores fursum euolare, caeteras ignauas, &voluptatibus corporum contammatas, humi vagari circa sepulbra, &has iudicat esse spectra, quae saepe cernuntur. Ac lscriptores Ethnici expreßè aiunt, se eò moueri, vt existiment, animas hominum post mortem superstites esse, quia certißimum est, multa spectra paßim vagari, &saepè audiri ac conspici, saepè etiam colloqui cum hominibus. Nec tantum ex libris exempla sumantur. Vidi ipse quaedam, &noui multos homines dignos fide, qui affirmabant, se non tantum vidisse spectra, sed etiam diu cum eis collocutos esse. Existimabat autem vetustas, pleraque hominum animas esse. Plutarchus etiam oraculum citat, quod respondit Coraci Naxio, οὐχ ὅσιον ἐσρι τουρ ψυχης καταγνῶναι θανατον. Recitantur autem haec tria argumenta à Platone Xenophonte &Cicerone. Primum: Natura non orta ab Elementis, non corrumpitur. Anima non est orta ab Elementis. Non igitur extinguitur propter corporis interitum. Minorem sic confirmat: Impoßibile est in natura elementari oriri noticias, &quidem vniuersales, &de rebus non corporeis, de DEO, de numeris, de ordine, de discrimine honestorum &turpium.