Latin
LIBER
Melanchthon, Liber de anima 35
Unproofread scanNot analysed yet
Naui bouis axuna rede dicitur, aut spicitus vitalis, aut illa i spiritu vitae li agitatio, qua BaLiuit. Nondum tamen penitus haec perspicimus. Sed naturam foris intuemur, experimur &cernimus motus. Quod cur ita factum sit, sapientia est artificis, non nostra. Et tunc demum penitus intelligemus mirandum naturae opificium, cum Ideam in mente diuina coràm in illa et terna Academia intuebimur. Etsi autem vtcunque iam cogitamus, quidsit Bouis aut Leonis Anima, tamen de anima ratios nali hominis seu de mente, quid sit, &vnde sit, An sit Spiricus vitalis &animalis, aut in homine res soparabilis, vtens vt organo proximo, spiratu vitali &animali, nondum ex his descriptionibus philosophicis liquet. Traditur ergo alia descriptio n Ecclesia. Definitio animae vsitata in Ecclesia. Anima rationalis est Spiritus intelligens, qui est altera pars substantiae hominis, nec ext inguitur cum à corpore disceßit, sed immortalis est. Haec definitio non habet physicas rationes. Et quanquam nonnulli contra eam multa disputant, tamen nos quidem in his initijs doctrinae eam retinebimus, quia in Ecclesia propter haec dicta vsitata est, videlicet quod filius Dei inquit: Corpus Possunt occidere, animam autem occidere non possunt. Item, Hodie mecum eris in Paradiso. Item, Ego sum Deus Abraham, &Deus Isaac, &Deus acob. Non est autem Deus, Deus mortuorum, sed viuentium. Ex his dictis sumitur enarratio Verborum in Genesi: Inspirauit in faciem eius spiIaculum vitae. Etsi enim Deus pecudibus quoque vitam indidit, tamen hic discrimen ostenditur inter animas hommum, &vitam pecudum.