Latin
LIBER
Melanchthon, Liber de anima 36
Unproofread scanNot analysed yet
Ad statur hominibus anima foris, &tale spiraculum &,in quod Deus isansfudit suae lucis, vt ita dicam, radios, videlicet sutam sapientiam, noticias numerorum, discrimen honestorum &turpium, &alias noticias, quae certè non sunt res ortae ab hac mole corporea, seu natura elementari. Fuit etiam in eo spiraculo tunc rectitudo voluntatis, &libera electio. Sed de his alibi dicemus. Itaque valde consentaneum est, in eo loco Genesis describi aliam naturam, quae non est moles corporea &lißimilis est vitae pecudum. Nec prolixius immorabor huic disputationi. Sed retincamus sententiam ab Ecclesia acceptam, congruentem cum Estimonijs, quae recitaui. Hic autem quaestiones aliae mouientur. An vna sit tantum homimis anima, videlicet spiraculum lud separabile? An vero sint distinctae animae in homine, Vegetatiua, sentiens &rationalis, sicue Plato, Aristoteles, &Galenus loquuntur? Aevu, detur mirum, quid negocij sit illi spiraculo vehenti radios diuinos, cum culina seu parte veξtatrice. Sed haec sententia recepta est in homine es Animam vnam, videlicet, sturaculum illud, silis vehens lucem diuinam, &adferens vitam partibus omnibus congruentem.