Latin
55
Melanchthon, Liber de anima 55
Unproofread scanNot analysed yet
piures, vt interstitia fierent, vt dilatari et constrim gi pectus posset, &musculi inter costas collocarentur. Superiores septem vocantur verae costae. Inferiores quinque vocantur nothae, vulgo mendosae, quia &breuiores &molliores sunt. Ideoque has quin vocarunt Graci χόνδρον, id est, cartilaginem, quia substantia cartilaginea est. Oriuntur autem septem superiores à spondylis, &terminantur ad Sερνον, id est, ad medium os pe ctoris, vt cor &pulmonem muniant. Inferiores vepaulatim breuiores fiunt, ne ventriculus repletus, nimium comprimatur, &ob eandem causam molliores sunt, ac ad diaphragma desinunt. πλευρὸν genere neutro, latus. πλευρὰ genere foeminino, membrana succingens ostas, id est, intra totam cauitatem sub costis extensa, vestiens vndique omnia, quae continentur intra thoracem, &nominatur χιτῶν ὑπετωκὼς, vt infra rursus dicetur. πλεραὶ numero plurali, costae. Etsi autem Heua condita est ex costa, sumta ex Adam, tamen in viro &muliere numerus est costarum aequalis. Existimandum est igitur, in viro costas antea fuisse tredecim, Et tredecimum iugum ex viro exemptum esse, vbi est viri cinctus, &inde fabricatam Heuam. Etsi autem multae significationes inde sumuntur, tamen &complexus in cinctu significatur. Sub costis pars exterior &interior supra vmo bilicum, proxima costis nothis, nominatur ὑπεχόυδριον, sicut Galenus expreßè inquit: In Hypochondrijs sita esse Epar &Splenem. Nec rectè redditur appellatio Hypochondrij, appellatione praecordiorum. Nam praecordia sine vlla dubitatione significant diaphragma, vt testatur Plinius, qui ait, praecordia esse phrenas. Et ipsum diaphragnma seu septum transuersum phrenas dici certißimum est. De septo transuerso, quod graeci διαφραγμα &Φρέναgnominant, postea dicetur in descriptione Interiorum. Est autem διάφραγμα panniculus neruosus, &carneus, qui est interstitium inter thoratem &ventrem, &munit superiora, ne halitus inmmodici simul ex ventriculo ascendant.