Latin
56
Melanchthon, Liber de anima 56
Unproofread scanNot analysed yet
Sub diaphragmate situs est venter, γάσῆς, cuius exterius tegumentum, quod est cutis &membranae carnea, superiore parte, videlicet supra vmbilicum, nommatur ἐπιγασριον. Ilia, λαγονες, sunt vicinae partes vtrinque circa vmbilicum, retrorsum proximae oßibus ilium, seu coxae, quae nominatur ἰσχίον. Anterior verò pars, sub nothis costis vmbilico proxima, nominatur κενεῶνες. Sed haec subtilis distinctio nominum λάγονες &κενεῶνες, saepe negligitur. Pars exterior sub vinbilico, dicitur ὑπογάσρίΦ& ἔτρον, vt Galenus expreßè scribit in secundo Aphorismorum Aphorismo 35.