Latin
58
Melanchthon, Liber de anima 58
Unproofread scanNot analysed yet
In medio dorsi ῥάχις, ipsa videlicet spondylorum series, quam &veteres Latini spinam nominarunt: sicut Celsus inquit, Caput spina excipit. Ea constat ex vertebris quatuor &viginti. Ita loquitur &Plinius. Sed Galenus discernit ῥάχιν &ἄκανθον. Nominat ράχιν propriè ipsam sponIylorum seriem. His vero additae sunt veluti pinnae, quas peculiariter nominat ἄκανθον, id est, spinam, &dicit factam esse, vt sit tanquam valium spondylorum, seu vt ipsius vtamur verbis, χάραξ τῆς ῥάχεως. Porrò ita sustinet ῥάxις omnia ossa, Vt tanquam truncus &carma corporis humani esse dicatur. Σπουδυλοι vocantur vertebrae, suntque ossa figura vertebrarum seu verticillorum, inter caput &lumbos, quatuor &viginti, mira arte iuncta, caua intus, &tenui carne &membranis vestita, vt medullam contineant, &quae vocatur à Celso spinae medulla, à Galeno, νωμαῖος μύελος, ab Arabibus, Nucha. Etsi autem appellatio medullae buc huc translata est, tamen plurimum differunt medulla in caeteris oßibus propriè sic dicta, &haec substantia in spondylis.