Latin
57
Melanchthon, Liber de anima 57
Unproofread scanNot analysed yet
ἕτρον δὲ ἰδίωρ ὀνομάρει τὸ κάτω χωρίων τὴς γασρὸς ὅσον σσιμεν ταξὸ τοῦ ἀἰδίου καὶ τοῦ ὁμφάλου, id est, ἤτρον propriè nominat, Hippocrates inferiorem partem ventris, quae est inter pubem &vmbilicum. Et addit postea: Totum spacium sub costis diuidi in tria, in Hipochondrion, ea quae sunt circa vmbis licum, &ὕτρορ. Sub Hypogastrio pecten est, id est, os transuer sum latius, quod munit intestina. Aristoteles in quit, extremum Itri est Epischion, Et Galenus in quit, Epischion esse os anterius, posterius veròos sacrum lumborum vertebris subiectum. Circa imam partem pectinis, Iguen, βυβώρ. Partes exteriores in dorso. E regione thoracis Dorsum est, νώτον. Pars inter scapulas, opposita pectori μετάφρινον, id est, pars supra phrenas. Est autem intra μετάφρενον, os stomachi ad septimam vertebram. Ideo in cxuditatibus dolor sub scapulis sentitur. Sub μεταφρένῳ est ἄκνησις, vsq ad lumbos. Lumbi sunt inter λαγόνας, vbi renes sunt, &vbi cingimur. Sic enim describit Aristotet: ἀτδὲ ιποχονδρίων ὀπισθες διάτωμα μεὲν ἡ ὄσφυς ὅθεν καὶ τοῦνομαἔχει. Inde &cinctum nominant hanc partem. Sub Lumbis est Regio oßis sacri. Nam os sacrum trum est sub dorso latum os, quod excipit vltimos spondylos, ac veluti gestat totam corporis molem, arte miranda compositum ex sex oßibus. Nominas ri autem os sacrum, alij propter artificiosam compositionem, alij propter magnitudinem, existimant: Aliqui arbitrantur sic appellari, quia partum adiuuet, eò quòd eius connexus cum oßibus coxae in parientibus aperiatur.