Latin
72
Melanchthon, Liber de anima 72
Unproofread scanNot analysed yet
Intestina, ξντεραProxima ventriculo sunt &intestina, quorum tunicae ventriculo continuae sunt. Et quanquam Ipsa quoque continua sunt, tamen figura, situ, &officijs differunt. Ac tria superiora gracilia sunt, quia cum facta sint, vt in eis transuehatur chylus, &vt Galenus nominat ἀναδόσεως causa, vt facilior sit transitus graciliora esse proderat. Praeterea cum &in ipso transitu coctio aliqua fiat, facilius calefiunt propter gracilitatem. Reliqua inferiora sunt magis carnosa &craßioquia euehunt excrementa. Primùm, Duodenum ab Herophilo nominatum esse scribunt, quia longitudo eius sit digitorum duodecim. Galenus nominat εκφυσιν, quasi dicas exortum seu processum. A pyloro, id est, oricsiio ventriculi altero oritur, &sursum in dextra parte versus dorsum porrigitur, vt alligari firmius poßit. Praeterea vt ad bilis meatum in Epatis regione aptè locatum sit. Nam vhi desinit duodenum in ipso leiuni initio, meatus est ex vesicula fellis, vt bilis tibum pellat, &intestinum mundificet. Ietunum. Duodeno continuum est ieiunum, vosie quod sub Epate habet spiras aliquas, deinde aliquanto rectius porrigitur ad Epar.