Latin
73
Melanchthon, Liber de anima 73
Unproofread scanNot analysed yet
Nominatur autem Ielunum, non quod prorsus inane sit, sed quia citius mde inde rapitur chylus à venis Mesaraicis, quarum maior numerus in hoc intestinum inseritur, &reliquum à bile pellitur, quae non miscetur chylo, sed fluit in lateribus intestini in colon vsque, vt pellat excrementa, &abstergat intestina. Ἔιλεος. Tertium intestinum nominatur λε&ς, nn solum, quia in eo gyri sunt plurimi, sed etiam quia variè impliciti sunt Mesenterio, vnde multae venae in ἔιλεον inseruntur. Habet autem vsum eundem, quem habet Ieiunum, vt transmittat chylum. Sed hoc interest, Ieiunum citius exugitur: verùm èλi& diutius retinet chylum, quam ob causam et lon gius est, &plures anfractus habet, vt chylum mogis coquat, &diutius suppeditet alimentum, ne opiis sit mox ingerere alios cibos. Plato inquit, hoc consu lio fabricatos esse hos gyros ne si statim alij cibim gerendi essent, vitam agere υς ἀεαρὶλοσόφον κοὶ αμούσον. Apud Hypocratem &Galenum ἔιλοος est morbi nomen non intestini. Sicut enim in alio crasso intestino, quod κόλον nominatur, siunt dolores κολικόt: Ita in hoc gracili intestino similis morbus existit, admodum periculosus, cum fiunt obstructiones, ne quid expelli poßit aut sunt ibi viciosi ac mordaces humores. Vulgo nominant Iliacum morbum, qui circa vmbilicum sentitur. Intestina craßiora. In canibus, porcis, &crudiuoris animantibus intestinum, quod caecum nominant, maius esse conspicitur, quod in talibus excrementa excipit ex Ileo, &cum inde rursus aliquid nutrimenti exhaustum est, reliquae feces expelluntur in κολον. Dicitûr artεα τοφλον, quia vnicum habet foramen, quod eexcipit illa psa ex Iico, &rursus emittit in κόλον.