Latin
8
Melanchthon, Liber de anima 8
Unproofread scanNot analysed yet
Propter tales consortes non iudicaui deserendos esse hos labores, quod existimabam discentibus honestas artes prodesse. Vt autem de hoc libello dicam: Existimo ad Atademiarum consuetudinem, rectè constitutam esse formam huius operis, &pleraque rectè tradita esse non dubito. Intexui autem de praecipuis membris humani corporis descriptiones qualescunque. Nam uiscerni potentiae animae non possent quidem, nisi carum domicilia seu machinae in corpore hominis aliquo modo ostendantur. Quanta est enim insulsitas, si quis dicat de motu locali, nec discernat neruos à venis &arterijs? Denique cum in tota vita ad valetudinem tuendam, &ad multas actiones in corpore &in moribus iudicandas, vtile sit humani corporis fabricationem aliquo modo nosse, haec mitia statim primae aetati, praesertim in his physicis elementis proponenda esse, etiam alij scriptores ante me iudicauerunt. Etsi igitur doctrina Anatomica in his libellis integra comprehendi non potest, nec subitò adolescentia exilißimarum partium descriptionibus oneranda est, tamen praecipuas partes, &quidem grandiores omnibus hominibus notas esse Valde prodest. Secutus sum autem scriptores optimos, Galenum, Vesalium, et Leonardum Fuchsium, &adhibui amicos interdum Iacobum Milichium, &Peucerum generum meum. Sed quia nec vacuo animo huic vni operi intentus fui, &peregrinationes nostrae sapè hanc telam, quam contexere malebam, interruperunt, alicubi desiderari diligentia poterit. Oro igitur eos, qui alijs haec initia enarrabunt, vt errata candidè emendent, praesertim cum extent iam picturae Vesalij, &luculentae descriptiones, de quibus sic inquit Paulus Eberus: Quantum nocte alias stellas cum lumine fratris Orbem compleuit, vincere Luna solet: Vesalij tantum reliquis liber anteit vnus, Corpora qui qua sint condita ab arte, docet.