Latin
9
Melanchthon, Liber de anima 9
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam autem patris tui Hieronyme, iudicio permitto, an hunc meum librum, aut alios tibi proponi velit, tamen de re ipsa scio iudicium eius cum meo congruere. Scit verißimum esse, quod scris psit sapiens historicus Thucydides, κράτιστον ἐινα ἐν ἀναγκαιοτάτοις παιδέυεσθαι, hoc est, discenda esse maximè necessaria, vt in tota vita praecipua est sapientia, necessaria facere: ita vt in studijs prima sit cura, vt necessaria discantur. Ac verè statuit pater tius, necessariam esse homini cognitionem doctrinae, quam Deus illustribus testimonijs Ecclesiae tradidit. Et ad hanc iudicat has descriptiones potentiarum animae, praeparationem quandam esse. Affert haec doctrina lucem &legibus, quib. mores hominum regendi sunt. Ostendit enim, quae partes quomodo frenari poßint. Non sunt igitur haec in vita aut doctrinis πάρόργα ἀλλὰ προ ἔργου καὶ πρὸ ὅδο ad intelligendam Ecclesiae doctrinam, &ad disciplinam, ac morum gubernationem. Disces igitur Hieronyme, de iudicio patris tui, viri sapientis &eruditi, tales aliquas descriptiones partium hominis.