Latin
89
Melanchthon, Liber de anima 89
Unproofread scanNot analysed yet
Haec miranda consilia nunc quidem cogitanda sunt &Deo gratiae agendae, quod se patqu fecit, quod ex hac massa infirma colligit aeternam Ecelesiam, quod nobis adest, nos fouet &exaudit; &non solùm hanc totam rerum naturam, nosiacausa conseruat, foecundat terram &alit nos, sed multo magis, quòd seipsum nobis impercit. Omnino superant haec beneficia omnium cogitationem &eloquentiam. Sed tamen excitandae sunt mentes a hanc considerationem, &dolendum, quòd in haccat ligine hanc Dei praesentiam minus aspecimus, et minus afficimur ipsius erga nos vero ei ingenti amore. Cùm autem ita ordinauerit generationem, v certas leges addiderit, et intelligi velit castitatem, et seuerißimè prohibeat abusum seminis, et muilta miracula generationi addiderit, reuerenter hanc partem opisicij in homine consideremus. Semen animalis, est vtilis superfluitas vltimi alimenti sanguinei per totum corpus dispersi, post quartam digestionem decisa, quae attrahitur à vasis seminarijs, et perficitur et conseruatur in testibus ad generationem. Ac postea de semine plura dicentur. Nunc tantum ideo recitata est definitio, vt de vasis, quae inde nomen habent, magis perspi tuè dici poßit. In dextro latere à ramo venae cauae infra dextrum renem, oritur vena. Et non procul à remo aoriae descendentis oritur arteria, quae paulatim concurrunt, velut pyramidem efficientes, &ad dextrum testem descendunt. Ac similia duo vasa in sinistro latere oriuntur, ramus venae ab einuigente supra sinistrum renem. Arteria verò inferius, quae ab aorta propagatur. Concurrunt autem &in hoc latere vena &arteria, &pyramidis specie descendentes, cendunt ad sinistrum testem, &vergunt hatum pyramidum bases ad testes.