Latin
90
Melanchthon, Liber de anima 90
Unproofread scanNot analysed yet
Suntque inuolutae ambae panniculis, qui à peritonaeo oriuntur. Hi caflales ab vtroque latere ducti, vt dixi, nominantur vasa seminaria, quae atcrahunt illam vtilem superfluitatem vltimae coctionis, ac praeparant ad semiilis naturam. Ideo &vasa praeparantia nominantur. Et quia duriuscula sunt, non attingunt testicus los, sed aliud quoddam vas ceu vesicula ex pannicu lis quibusdam conditum est, quo inuoluti sunt testes, quod nomuiatur ἐπιδιδυμίς, id est, Inuolucrum testium. In hoc inuoluicro, quod est mollius, desinunt vasa illa descendentia, &per eius poros liquor destillat in testes, qui cum sint cauernosi &calidi, attrahunt &percoquunt semen, vt ibi albefiat, &ibi accipiat virtutem generatiam. Quod enim Aristoteles existimat, testiculos tantum attrahere semen, vt eijciatur, non conducere tere ad generationem, nec alterare senem, nec conferre ei virtutem generatiuam, id Galenus iustè reprehendit. Nam &natura calidi sunt testes, &arteriae vasorum spermaticorum transuehunt eo spiritum.