Latin
5
Melanchthon, Mulae asinaeque duos imponit servulus utres 5
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc meam uoluntatem cum non obscure prae me tulissem, cum superiori anno in hanc Academiam rediissem, multi graues &docti uiri hortatores mihi fuerunt, ut eam hic aliquot adolescentibus studiosis traderem, Collegeram enim praecepta longo usu &obseruatione mihi animaduersa &explorata, quae periti iudicabant studiosis paßim profutura esse. Ac si Deus dederit pacem, ut sanè desperare non debemus, ea suo temporè publicare, &cum stu diosis communicare non abhorret auimus. Interea ut quo quo modo iuuarem discentium laborem, ex il lo opere compendium excerpsi rudioribus &tyronibus proponendum.